- SABINI
- SABINIpopuli in 4. regione Italiae, non procul a Roma, quorum caput olim Cures, unde Romani Quirites dicti: hodie Episcopatus Sabinus, Monasterium solum est, cum priscae urbis ruderibus. Dein Reate, Rieti hodie in Umbria: a religione et cultu Deorum cognominati, ut vulgo volunt, quasi ἀπὸ τȏυ ςέβεςθαι Plin. l. 3. c. 12. Sabini, ut quidam existimavêre, a religione et Deorum cultu Sebini appellati. Et Festus Pompeius: Sabini dicti, ut ait Varro Terentus, quod ea gens praecipue colat Deos, i. e. ἀπὸ τȏυ ςέβεςθαι Eccui vero credibile fiet, Italam gentem inprimis antiquam nomen sibi imposuisse e Graeca lingua quaesitum? Itaque longe aliter senserunt alii auctores: a quibus Isidorus Origin. l. 9. c. 11. Habuit ista: Ab Italo Itali, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani. Hae c haud dubie, inquit Cluverius, habuit e Porcii Catonis Originibus gentium, civitatumque Italicarum. De hoc quippe ita tradit Halicarnass. Dionys. l. 2. Ζηνόδοτος δὲ ὁ Τριζην´ιος ςυγγραφεὺς Ο᾿μβρικοῦ ἔθνους, αὐθιγενεῖς ἱςτορεῖ τὸ μὲν πρῶτον οἰκῆςαι περὶ την` καλουμενην Ρ῾εατίνην, ἐκεῖθεν δ᾿ ὑπὸ Πελαςγῶν ἐξελαςθέντας, εἰς ταύτην ἀφικέςθαι την` γην̑, ἔνθα νυν̑ οἰκοῦ???ιν, καὶ μεταβαλόντας ἅμα τῷ τόπῳ τοὔνομα, Σαβίνους ἐξ Ο᾿μβρικῶν προ???αγορευθην̑αι. Κάτων δὲ Πόρκιος το μὲν ὄνομα τῷ Σαβίνων ἔθνει τεθην̑αί φηςιν ἐπὶ Σαβίνου τοῦ Σάγκου, δαίμονος ἐπιχωρίου. Hunc Sabinae gentis conditorem Sil. Italicus non Sabinum, sed Sabum, pronuntiat, a qua quidem primitiva voce rectius derivatum provenit gentis vocabulum Sabini. Sic enim ille l. 8. v. 419.Cunctis hasta decus clypeusque resertur in orbem.Vertice et implumes, ac levi tegmine crurisIbant, et laeti, par, Sancum voce canebant,Auctorem gentis: pars laudes ore ferebant,Sabe, tuas; qui de patrio cognomine primusDixisti populos magnâ ditione Sabinos.Sabinos fortissimos, et florem Italiae, adeo ac Rei publ. robur Cicero vocat Orat. pro Qu. Ligario. Laudati iidem gravitate morum et sanctiate imprimis fuerunt. Sane tristem ac tetricam disciplinam antiquis Sabinis Liv. tribuit: illoque genere nullum aliud incorruptius fuisse diserte scribit l. 1. c. 18. Hinc libenter Poetae cum matronas castas, pudicas, sedulas, viri, familiaeque magis, quam formae studiosas laudare volunt, cum Sabinis conferunt. Horat. Epod. 2. v. 39.Quod si pudica mulier in partem iuvetDomum, atque dulces liberos,Sabina qualis, aut perusta SolibusPernicis uxor Appuli, etc.Quem totum locum Stat. l. 5. Sylv. 1. v. 121. sic expressit:Ipsa dapes modicas, et sobria pocula tradit,Exemplumque ad herile monet, velut Appula coniunxAgricolae parci, vel Sole infecta Sabino,Quae videt emeriti, iam prospectantibus astris,Tempus adesse viri, propere mensasque torosqueInstruit, exspectatque sonum redeuntis aratri.Martial. l. 1. epigr. 63. v. 1.Casta nec antiquis cedens Levina Sabinis.Iuvenal. Sat. 6. v. 163.------ ------ Intactior omniCrinibus effusis bellum dirimente Sabinâ.Idem Sat. 10. v. 299.------ Veteres imitata Sabinas.Virg. Georg. l. 2. v. 524.Casta pudicitiam servat domus, etc. dein subdit v. 532.Hanc olim veteres vitam coluêre Sabini.Inter Sabinos Clodius excelluit, a causis forensibus, ad scribendas Elegias conversus. Scripsit et de bello Troiano versibus, immaturâ morte sublatus. Ferrarius. Vetus adagium de iis fuit: Sabini quod volunt, somniant. De quo Festus et ad eum Scaliger. Vide Cluver. Ital. Antiq. l. 2. c. 8. Nic. Lloydius. Raptum, sub Romulo Sabinarum, vide apud Liv. l. 1. c. 9. Florum, l. 1. c. 1. etc. et in voce Romulus. Baudrando Sabini, ab Apennino ad Boream usque ad Tiberim et Anienem fluv. ad Meridiem extendebantur, ubi hodie Sabina provinc. pars Orientalis Umbriae, et aliqua pars Aprutii ulterioris, erantque divisi in duas partes Velinô fluviô. Nunc Sabina arctior est, restringitur enim ad Occasum Tiberi, ad Meridiem Aniene, ad Boream Nare ac Velinô fluviô, et Aprutiô ulteriore ad Ortum. Praecipua eius urbs Manliana est, ad Tiberim. Sub Pontifice. Addo quod Sabinarum raptus, de quo supra, quia feliciter Romulo cesserat, hinc institutum ab eo Iacobus Raevardus ICtus putat, ut non verô, sed simulatô zuôdam ratpu, omnis legitimi connubii ritus perageretur, quem eleganter exposuit de Asino aur. l. 4. Appuleius his verbis: Tunc me gremiô sui mater infelix tolerans mundô nuptiali decenter ornabat, mellitisque suaviis crebriter ingestis, iam spe futurâ liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus, ad belli faciem saeviens, nudis et incertis mucronibus coruscans, non caedi, non rapinae, manus afferunt, sed densô conglobatoque cuneô cubiculum nostrum invadunt proius, nec ullô de familiaribus nostris repugnante, ac ne tantillum quidem resistente, me miseram, exanimem, saevô pavore trepidam, de medio matris gremio rapuôre. De eodem sic Tertullian. l. de Spectac. De hinc Equiria Marti Romulus dixit: quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicârit, Deo, ut volunt, consilii: eius scil. quô tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit. Probum plane consilum, et nunc quoque apud ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes Deum etc.Vide Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. l. 5. c. 37. de Nuptiis. Quam fortiter vero, quamque feliciter, raptum hunc Sabini sint ulti, vide supra in voce Quirinus, et apud Vossium de Idolo. l. 1. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.